- RATIBORUS
- I.RATIBORUSfil. Suantibori praedicti, una cum Wartislao fratre, Pomeraniae citerioris Principum fuit conditor: Rugiis Bartum. Tribsesiam et Grimmium eripuit. Pater Wartislai et Suantopulci, qui relictâ patruelibus ulteriori, Principatum citeriorem, cum Stetino sibi sumpsêre. Ex his inprimis Wartislaus Princeps fortissimus cum Danis et Henr. Leone pro libertate sua et Megapolitanorum, gessit diuturna bella: Quatuor Comites, Adolfum Holsatum, Christianum Oldenburgicum, Reinaldum Dietmarsum et Gunzelinum Suerinensem, obsidione Demmini depulit. Adolfô caesô. Inde tamen se recipere coactus, cum Leo Demiminum et Wolgastum diriperet, hôc digressô, sua recuperavit. Verum in eius filio Bartholomaeo linea defecit A. C. 1224.II.RATIBORUSfil. fuit Mistaevonis, Herulorum Regis, frater Udonis Vandaliae et Megapolis Principum Auctoris, a quo et Boguslao, fratre eius, Pomerani Principes ortum traxêre. Filios illius octo, Magnus Rex Daniae in Ducatu Slesvicensi occidit, A. C. 1048. Boguslaô vero genitus Suantiborus, filios reliquit quatuor, e quibus Wartislaus et Ratiborus citeriorem; Suantopulcus et Bogislaus ulteriorem fortiti sunt Pomeraniam.III.RATIBORUSfil. minimus natu Bogislao praefato geniti Subislai, cum fratribus Wartiflao et Samboro, sua dicitur Cruciferis Borussiae legâsse, quae gravium bellorum origo. Vide in voce Pomerania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.